- BESSI
- BESSIpopuli Thraciae non procul a Ponto, Strymonem laevô latere incolentes. Plin. l. 4. c. 11. A quibus Bessica regio iuxta Hebrum fluv. inter Haemum et Pangaeum montes. Eorum praecipua Urbs fuit Philoppopolis. Baudrand. raptô ac latrociniis victitant. Ovid. vid. Trist. l. 4. El. 1. v. 67.Vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque.Idem l. 3. Trist. El. 10. v. 5.Sauromatae cingunt fera gens, Bessique Getaeque.Val. Flac. l. 2. Argonauticôn, v. 231.---- ---- Immanes quos sternere Bessi,Nec Geticae potuêre manus, aut aequoris ira,Claudian. de Consul. Mallii. v. 40.Quicquid, luce procul, venas rimata sequacesAbdita pallentis fodit sollertia Besst.Paulinus ad Nicetam Dacorum Episcopum, qui Bessos ad Christianam fidem converit,Et sua Bessi nive duriores,Nunc oves facli.Idem ibidem:Nunc magis dives pretiô laboris,Bessus exsultat, quod huni manuqueAnte quaereoat, modo mente caelo,Colligit aurum.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.